

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 11: Versus 33
O altitudo,etc. Praemiserat sententiam mirae profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamato altitudo,etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis praecedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia praestatur indignis, quam quod aeque indignis aliis denegatur.[AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine.]Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate.[ID.]Aliquando filiis infidelium praestatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc.Viae ejus.Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit.Consiliarius.Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.